Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum. tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic

  1. non ex iure manum consertum, sed magis ferro
  2. rem repetunt,
et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: 'QVOD TV PRIOR vi HOMINIBVS ARMATIS NON VENERIS'; scio enim te non esse procacem in lacessendo. sed ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo. audio capitalis esse; mallem 'aere, argento, auro' essent. sed alias iocabimur. tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. D. IIII non. Mart