Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

haec ego non rideo, quamvis tu rideas, sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor. remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. omnia tamen quae vis et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.

Scr. Romae in. Febr. a. 701 (53).CICERO TREBATIO.

mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus.