Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

his ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui. quod si tam facilem populum haberem quam Aesopus habuit, libenter me hercule artem desinerem tecumque et cum similibus nostri viverem. nam me cum antea taedebat, cum et aetas et ambitio me hortabatur, et licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc tempore vita nulla est. neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor non numquam homines non optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt defendere.

itaque quaero causas omnis aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem oti tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas. quibus si me relaxaro (nam, ut plane exsolvam, non postulo), te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto quid sit humaniter vivere. tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis.