Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Actis his rebus litterae a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare. haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi. ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum. propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvat crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta. quam ob rem censeo magno opere commorandum.