Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco non poenae metu, sed illius iudici. totum enim Caesarem non novi. quem putas animum esse, ubi secum loquitur? 'hoc probabit, hoc verbum suspiciosum est. quid, si hoc muto? at vereor ne peius sit. age vero, laudo aliquem; non offendo? Cum porro reprendo aliquem, quid, si non vult? armati stilum persequitur; victi et nondum restituti quid faciet?' auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caves tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris. Ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? in hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus. sed tamen ego filio dixeram, librum tibi legeret et auferret aut ea condicione daret, si reciperes te correcturum, hoc est si totum alium faceres.
de Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci. te pro me quid horter? vides tempus venisse, quo necesse sit de nobis constitui. nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes. adulescens est; omnia excogitare vel studio vel aetate vel metu non potest. totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar, tenes; a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum multum, apud eius omnis plurimum potes.
unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris, ut facias (quamquam id magnum et amplum est), sed totum tuum esse onus, perficies; nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono. sed utrique rei excusationem tuae vitae consuetudo dat. nam quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te sed etiam sic imperant tibi familiares quod ad librum attinet quem tibi filius dabit, peto a te ne exeat, aut ita corrigas ne mihi noceat.
Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus K. Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. qui mihi consuessent aut libenter polliceri si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi potius non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reverterunt; mihi hoc dederunt ut esses in Sicilia, quoad velles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum. quoniam quid tibi permittatur cognosti, quid mihi placeat puto te scire oportere.
Actis his rebus litterae a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare. haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi. ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum. propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvat crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta. quam ob rem censeo magno opere commorandum.