Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio. non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae ob servem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris.
notantur autem mihi ad divinandum signa duplici quadam via; quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. in Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro 'querelarum' tuarum. accedit quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur. praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis voluntatibus;
in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit. 'cur haec igitur adhuc parum profecerunt?' quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius videtur irasci posse, concesserit. 'quae est igitur' inquies 'spes ab irato?' eodem fonte se hausturum intelleget laudes suas, e quo sit leviter aspersus. postremo homo valde est acutus et multum providens; intellegit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re p. cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel gratia vel fama populi R. parem non posse prohiberi re publica diutius. nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum.