Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

†qua re ad eam spem, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et virtutem tuam (haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia), accedunt tua praecipua propter eximium ingenium summamque virtutem, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod ipsum lenitur cotidie significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingeni apud illum plurimum profuturam.

quapropter primum fac animo forti atque magno sis (ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit), deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas, quas scripsi. A me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim; id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant.

Scr. Romae circ. K. Oct. a. 708 (46).M. CICERO S. D. A. CAECINAE.

vereor ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet; sed tamen vereor ne litterarum a me officium requiras. quas tibi et iam pridem et saepe misissem, nisi cotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti litteris maluissem.