Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim. Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt; quae quidem cotidie faciliores mihi et meliores videntur multisque video magnae esse curae; quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio.
Iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque intellegere mihi persuaserim; sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum, quid sentiam, exponere. ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria.