Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

primum igitur scribam, quod intellego et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum cotidie et dies et opinio hominum et ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam audio ex familiarissimis eius. quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti; quorum quidem et virtute et pietate et amor in te singularis et adsidua et perpetua cura salutis tuae tantum proficit, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem.

sed, si tardius fit quam volumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum. sed hoc ipsum intellegimus eum cotidie remissius et placatius ferre. qua re mihi crede et memoriae manda me tibi id adfirmasse, te in istis molestiis diutius non futurum.