Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum. postea vero quam magnam spem habere coepi fore ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam.
primum igitur scribam, quod intellego et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum cotidie et dies et opinio hominum et ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam audio ex familiarissimis eius. quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti; quorum quidem et virtute et pietate et amor in te singularis et adsidua et perpetua cura salutis tuae tantum proficit, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem.