Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant 'tubam belli civilis,' multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse. qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in graviore te cura futurum. qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.