Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed haec longiora fortasse fuerunt quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, brevius exponam. ego habeo, cui quam tibi debeam, neminem; quibus tantum debebam, quantum tu intellegis, eos huius mihi belli casus eripuit; qui sim autem hoc tempore intellego; sed, quia nemo est tam adflictus quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.

Scr. in Attici Ficuleano ante xii K. Mai. a. 709 (45).M. CICERO S. D. A. TORQVATO.

peto a te ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paulum videor levari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim. qua re velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnis res non minori mihi curae quam meas esse.