Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit; qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter adrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. tu, tuas inimicitias ut rei p. donares, te vicisti, alienas ut contra rem p. confirmes, adduceris? quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo. si mihi neque magistratum neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re p. vicit, licuerit, vide ne, cum velis revocare tempus omnium servandorum, cum qui servetur non erit, non possis.
etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satis facere non possem.