Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod scribis de beneficiis scito a me et tribunos militaris et praefectos et contubernalis dumtaxat meos delatos esse. in quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse, quibus rationes rettulissem. sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui ambitione nihil uterer. de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro; genus enim horum beneficiorum definitum lege non erat.

reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati, sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli. sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse; sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS c_ sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt.