Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quare non ego 'oppugnavi' fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi nec in te, ut scribis, 'animo fui mobili,' sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis per litteras hoc rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo (meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet); a te peto ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas; si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum fuisse. ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intellegeres laboravi. maneo in voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem tuum odisse desinam quam illius odio quicquam de nostra benevolentia detraham.
hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco.