Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etsi mihi numquam dubium fuit quin tibi essem carissimus, tamen cotidie magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore quam in provincia fuisses (etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest), quo liberius iudicium esse posset tuum. itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et ex his proximis litteris magnum cepi fructum et iudici et offici tui, iudici, quod intellego te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi quod rectum honestumque sit, offici, quod te mecum, quodcumque cepissem consili, polliceris fore; quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quicquam potest.

mihi consilium captum iam diu est; de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consili tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse offici vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris. Cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem animum, sed ita (non enim dimittam pudorem in rogando meum): si feceris id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor. est enim res profecto maxima. quid rectum sit apparet, quid expediat obscurum est, ita tamen, ut si nos ii sumus, qui esse debemus, id est studio digni ac litteris nostris, dubitare non possimus quin ea maxime conducant, quae sunt rectissima. qua re tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque eodem, nec continuo poterit, omnia tibi ut nota sint faciam. quicquid statueris, te mihi amicum, sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.

Scr. ad urbem paulo post prid. Non. Ian. a. 705 (49).CICERO RVFO.

quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire voluisses. qua re, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo. ad ea, quae scripsisti, commodius equidem possem de singulis ad te rebus scribere, si M. Tullius, scriba meus, adesset. A quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis (de ceteris rebus adfirmare non possum) nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum referendarum ius vetas et mos antiquus maneret, me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae necessitudinis contulissem confecissemque, non fuisse.

quod igitur fecissem ad urbem, si consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad aerarium, feci in provincia, neque ita feci ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui tibi tantum, quantum me tribuisse numquam me paenitebit. totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse suspectum, tibi tradidi. tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti. rationes confectae me absente sunt tecum; ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem. ita accepi librum a meo servo scriba, ut eundem acceperim a fratre tuo. si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui, si fides, maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi; si providendum fuit ne quid aliter ac tibi et honestum et utile esset referretur, non habui cui potius id negoti darem, quam cui dedi. illud quidem certe factum est, quod lex iubebat, ut apud duas civitates, Laudicensem et Apamensem, quae nobis maxime videbantur, quoniam ita necesse erat, rationes confectas conlatas deponeremus. itaque huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes deferre properarim, tamen te exspectaturum fuisse, nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem, quam ob rem ---

de Volusio quod scribis, non est id rationum; docuerunt enim me periti homines, in his cum omnium peritissimus tum mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse, praedes Valerianos teneri. neque id erat HS x_x_x_, ut scribis, sed HS x_i_x_; erat enim curata nobis pecunia Valeri mancipis nomine; ex qua reliquum quod erat in rationibus rettuli.

sed sic me et liberalitatis fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae mei beneficio quam meo legatum meum praefectumque Q. Leptam maxima calamitate levatos, cum praesertim non deberent esse obligati; diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo, nec scisse me quicquam nec cogitavisse, scribam, quicquid voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, rettulisse; prudentiae, †cum rem a me non insipienter excogitatam quidem putas. nam et Volusi liberandi meum fuit consilium, et, ut multa tam gravis Valerianis praedibus ipsique T. Mario depelleretur, a me inita ratio est; quam quidem omnes non solum probant, sed etiam laudant, et, si verum scire vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium placere. sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere fortunis tot vel amicorum vel civium.

nam de Lucceio est ita actum, ut auctore Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur. id ego agnovi meo iussu esse factum. qua pecunia Pompeius est usus ut ea, quam tu deposueras, Sestius. sed haec ad te nihil intellego pertinere; illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut ascriberem te in fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset. quae cum viderem tot vestigiis impressa, ut in iis errari non posset, non ascripsi id, quod tua nihil referebat; ego tamen ascripsisse mallem, quoniam id te video desiderare.

sicut scribis tibi id esse referendum, idem ipse sentio, neque in eo quicquam a meis rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem. nam de sestertiis nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater tuus referri voluit. sed, si quid est, quoniam de Lucceio parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est. te certe in pecuniam exactam ista referre ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit; sunt enim alii peritiores. illud cave dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo modo facere possim.

quod scribis de beneficiis scito a me et tribunos militaris et praefectos et contubernalis dumtaxat meos delatos esse. in quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse, quibus rationes rettulissem. sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui ambitione nihil uterer. de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro; genus enim horum beneficiorum definitum lege non erat.

reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati, sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli. sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse; sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS c_ sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt.

simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse; id fuisse HS x_x_i_i_; eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse. quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS c_ aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. quod si mihi expensa ista HS c tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore aestimationem accipere; nam, numeratum si cuperem, non erat. sed haec iocatum me putato, ut ego te existimo. ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere. hanc epistulam cur conscindi velim causa nulla est.

Scr. Romae in. aut med. m. April. a. 708 (46).M. CICERO S. D. L. MESCINIO.

gratae mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei. quod ego ita libenter accipio, ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi commoda omnia quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario. noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.

itaque utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia etiam consiliorum meorum. ego enim is sum, quem ad modum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim. cui nisi invidisset is, quem tu numquam amasti (me enim amabas), et ipse beatus esset et omnes boni. ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. sed et haec et multa alia coram brevi tempore licebit.