Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de tuo autem filio, vereor ne, si nihil ad te scripserim, debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin autem omnia, quae sentio, perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac dolorem tuum. sed tamen prudentissime facies, si illius pietatem, virtutem, industriam, ubicumque eris, tuam esse, tecum esse duces; nec enim minus nostra sunt quae animo complectimur quam quae oculis intuemur.
quam ob rem et illius eximia virtus summusque in te amor magnae tibi consolationi debet esse et nos ceterique, qui te non ex fortuna, sed ex virtute tua pendimus semperque pendemus, et maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse reputabis et illud adiunges, homines sapientis turpitudine, non casu et delicto suo, non aliorum iniuria commoveri. ego et memoria nostrae veteris amicitiae et virtute atque observantia fili tui monitus nullo loco dero neque ad consolandam neque ad levandam fortunam tuam. tu si quid ad me forte scripseris, perficiam ne te frustra scripsisse arbitrere.
etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te conligas virumque te praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus, cogites. plus tibi virtus tua dedit quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es quod non multi homines novi, amisisti quae plurimi homines nobilissimi. ea denique videtur condicio impendere legum, iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eo videatur esse, qui quam levissima poena ab hac re p. discesserit.