Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

non oblivione amicitiae nostrae neque intermissione consuetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei p. nostrisque iacuerunt, posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt. Cum vero et intervallum iam satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis haec ad te scribere.

ego te, P. Sitti, et primis temporibus illis, quibus in invidiam absens et in crimen vocabare, defendi et, cum in tui familiarissimi iudicio ac periculo tuum crimen coniungeretur, ut potui accuratissime te tuamque causam tutatus sum et proxime recenti adventu meo, cum rem aliter institutam offendissem ac mihi placuisset, si adfuissem, tamen nulla re saluti tuae defui; cumque eo tempore invidia annonae, inimici non solum tui, verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius iudici multaque alia rei p. vitia plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio neque labore neque gratia neque testimonio defui.