Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levare aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur. itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.
S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo. te requisivi saepius, ut viderem; Romae quia postea non fuisti quam discesseram miratus sum; quod item nunc miror. non habeo certum quae te res hinc maxime retrahat. si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium. nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret.