Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
ergo et domestica feremus, ut censes, et publica paulo etiam fortius fortasse quam tu ipse, qui praecipis. te enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et praecipis. das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te in primis auctore gessimus; praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum.
ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levare aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur. itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.