Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

extremum illud est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, quae ab aliis magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio studioque peperisti. quae si conliges, et sperabis omnia optime et quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. sed haec tu melius vel optime omnium ; ego, quae pertinere ad te intellegam, studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.

Scr. Romae in. a. 708 (46).M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.

binas a te accepi litteras Corcyrae datas; quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle, quae egissem, bene et feliciter evenire. ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae partim iam adsunt, partim impendent, moderate feramus; quod est difficile in eius modi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentet, ex altera servitutem.

quo in periculo non nihil me consolatur, cum recordor haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram, tamen intellegebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari.

quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicani offendissem. quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi. sed de nostris rebus satis vel etiam nimium multa.

de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est ut ne quid tibi praecipue timendum putes. si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos' esse intellego, alteros numquam iratos fuisse. de mea autem in ite voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam, quamquam videam, qui sini hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe rei, famae, saluti tuae praesto futurum. tu velim, et quid agas et quid acturum te putes, facias me quam diligentissime certiorem. vale.

Scr. Romae paulo post ep. xiv a. 708 (46).M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.

accepi perbrevis tuas litteras; quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi. sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem.

sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse. in magno omnes, sed tamen in communi sumus. qua re non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. quapropter eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.

Scr. in Gallia m. Ian. a. 692 (62).Q. METELLVS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TVLLIO CICERONI.

si vales, benest. existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum in nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri. quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare. nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat.

itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero. quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum clementia administrastis, non erit mirandum, si vos paenitebit. te tam mobili in me meosque esse animo non sperabam. me interea nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re p. abducet.

Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel in. Febr. a. 692 (62).M. TVLLIVS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D.

si tu exercitusque valetis, benest. scribis ad me 'te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum in.' quod cuius modi sit, satis intellegere non possum, sed tamen suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem permultos esse qui rem p. a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. quod cum dicerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei p. salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur.

hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est risus consecutus non in te sed magis in errorem meum, et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar. iam hoc non potest in te non honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse.

quod autem ita scribis: 'pro mutuo inter nos animo,' quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio, equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur. ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse provinciam tibi ipse levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt, atque eius mei consili maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio; illud dico, me, ut primum in contione provinciam deposuerim, statim, quem ad modum eam tibi traderem, cogitare coepisse. nihil dico de sortitione vestra; tantum te suspicari volo, nihil in ea re per conlegam meum me insciente esse factum. recordare cetera, quam cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam sed etiam in conlegas tuos contumeliosam fuisse.

iam illud senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit. postea vero quam profectus es, velim recordere quae ego de te in senatu egerim, quae in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim. quae cum omnia conlegeris, tu ipse velim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue respondisse.

quod scribis de 'reconciliata gratia' nostra, non intellego cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminutast.

quod scribis non oportuisse 'Metellum, fratrem tuum, ob dictum a me oppugnari,' primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas (tam enim sum amicus rei p. quam qui maxime); si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri. quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompei necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria deterrerent.

atqui ille, quod te audisse certo scio, pr. K. Ian., qua iniuria nemo umquam in aliquo magistratu improbissimus civis adfectus est, ea me consulem adfecit, cum rem p. conservassem, atque abeuntem magistratu contionis habendae potestate privavit. cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna voce me vere iurasse iuravit.

hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communis amicos, qui agerent cum eo, ut de illa mente desisteret. quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paulo ante in contione dixerat ei, qui in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. hominem gravem et civem egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare, bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum, qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset. itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti. nam in senatu K. Ianuariis sic cum eo de re p. disputavi, ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum. A. d. tertium non. Ian. cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione sed vi atque impressione evertere. huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset qui me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse?

haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui consili, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de his ipsis rebus expostulem. et, si intellegis non me 'dicto' Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellandast in acerbissima iniuria remissio animi ac dis solutio. nullast a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotienscumque aliquid est actum, sedens iis adsensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. addam illud etiam, quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur.