Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse, primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio (in ea enim civitate mentio facta est), sed sua sponte esse laudatum; deinde me ista vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi corum placere, quod in te bene merito grati essent; consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito. quid enim reprehendi potest ? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum. iam non tantum mihi videntur iniuriam facere ii qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent.