Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de nostris rebus quod scire vis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie eius dici, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae si quid egero, scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi velim. de Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qui fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum. tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu; de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.

Scr. Laudiceae paulo post x K. Mart. a. 704 (50).CICERO APPIO PVLCHRO S.

vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, offici, diligentiae. aspectus videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit; nam quas ex itinere ante quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Appianorum aedificatione impedita, legi perinvitus; itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis vero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nollent, ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. itaque quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum? tu vero facile facies; nihil est enim quod studio et benevolentia vel amore potius effici non possit.