Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam amicissimum existimes velim. profecto omnibus officiis meis efficiam, ut ita esse vere possis iudicare. tu autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura;

  1. pa/r' e)/moige kai\ a)/lloi
  2. oi(/ ke/ me timh/sousi, ma/lista de\ mhti/eta *zeu/s.
si autem natura es filai/tios, illud non perficies, quo minus tua causa velim; hoc adsequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem. haec ad te scripsi liberius fretus conscientia offici mei benevolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo.

Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d. viii Id. Oct. a. 703 (51).CICERO S. D. APPIO PVLCHRO

etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, esse lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi responderem.