Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

me miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem! sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas. laetor virtute et officio quom tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis. de mercennariis testibus a suis civitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.

nunc ad alteram epistulam venio. quod ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae misisti expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata; video enim et pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes vires civitatis se ad Pompei ductum applicaverunt; tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te notum esse voluisti. nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva. ego enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo.

D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui. 'stomachosiores' meas litteras quas dicas esse, non intellego. Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt 'disertae,' scito meas non fuisse. ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.

Scr. Sidae a. d. iii aut prid. Non. Sext. a. 704 (50).CICERO APPIO PVLCHRO S.

gratulabor tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me convertar. ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet. non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis.