Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt. nunc ea, quae a me profecta quaeque instituta sunt cognosce --- atque haec agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo. te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo.

Scr. in castris ad Pyramum post Id. Iun. 704 (50).CICERO APPIO PVLCHRO VT SPERO, CENSORI S. D.

Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat. earum in altera dies erat ascripta Nonarum Aprilium, in altera, quae mihi recentior videbatur, dies non erat. respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione maiestatis. de qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius; non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.