Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
difficile est loqui ; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer:
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:
- non édepol, quantam rem égeris neque quántum facinus féceris;
repente vero
- Íncredibile hoc fáctu obicitur;
incessi omnibus laetitiis laetus.in quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam
- Égo voluptatem ánimi nimiam—.
quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te, quom primum ero aliquid nactus oti. te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
tu vide, quam ad me litterae non perferantur; non enim possim adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te, quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum), quod non putaram. atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius. sed (balbi non sumus) ad rem redeamus.