Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quod quaeris, quid existimem de legionibus quae decretae sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse in Syria, venturae non sint; Marium quidem successorem tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit, ut cum legionibus iret.
uni epistulae respondi; venio ad alteram. Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem. in quo mihi voluntas non dest, sed locus esse videtur tecum expostulandi. solus enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti, quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, quom magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo; quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam. ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere; tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem.