Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Litteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a. d. xvi K. Sextilis. his ego ordine, ut videris velle, respondebo. de successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. quin ad diem decedam, nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. ad urbem volo quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis convenire.

de rationibus referendis non erat incommodum te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo.

quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum fuisse. Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem. itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio sermone dimisi.