Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est ita esse, ut tu scribis, neque quicquam astute cogito. si quando erit civitas, erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, venies, in quibus nos consedisse audies. sed ego fortasse vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus. recordor enim desperationes eorum, qui senes erant adulescente me. Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. velim ita sit; sed tamen—.
togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere. de re Dolabellae quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur. extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut amicitia nostra et tua fides postulabit.
Litteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a. d. xvi K. Sextilis. his ego ordine, ut videris velle, respondebo. de successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. quin ad diem decedam, nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. ad urbem volo quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis convenire.