Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
de mandatis quod tibi curae fuit est mihi gratum ; sed peto a te ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus ; multum enim mihi eripitur operae in exscribendis hypomnematis. tu velim in primis cures ut valeas, ut una sumfilologei=n possimus. Anterum tibi commendo.
spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. cui quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. mecum es, si te curas. qua re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus. etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius. ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. tu istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. de triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit.