Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur a tuum ex me gaudium praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum ; nam cum audio illum libenter tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector. sum totos dies cum eo noctisque saepe numero partem ; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet. hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum.