Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu a)fwmi/lhsa satis scite. tu eum videlicet non potuisti videre. cras aderit ; videbis igitur ; nam ego hinc perendie mane cogito. valetudo tua me valde sollicitat ; sed inservi et fac omnia. tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est ; valde enim eius causa volo. vale.
quid igitur? non sic oportet? equidem censeo si&, addendum etiam 'SVO.' sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi. tibi diafo/rhsin gaudeo profuisse ; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae ; cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis. ea quid postulet non ignoras, pe/yin, a)kopi/an, peri/paton su/mmetron, tri=yin, eu)lusi/an koili/as. fac bellus revertare ; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commovebis.
Helico nequissimus HS co dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem ut ego Mothonem ; itaque abutor coronis.
de Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. horologium mittam et libros, si erit sudum. sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. te quando exspectemus fac ut sciam. cura te diligenter. vale.
exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum et aliud, si quid potest boni. de Aufidiano nomine nihil te hortor ; scio tibi curae esse ; sed confice. et, si ob eam rem moraris, accipio causam ; si id te non tenet, advola. Litteras tuas valde exspecto. vale.
sollicitat, ita vivam, me tu a, mi Tiro, valetudo ; sed confido, si diligentiam quam instituisti adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone ; indicem cum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu vivendum est. Cum holitore, ut videtur. tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo ; verum ut videbitur. cura te, si me amas, diligenter. vale.
Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant. quorum mihi fuit adventus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt. itaque me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar ; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem.
gratos tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. qua re, quod polliceris te bucinatorem fore existiluationis meae, firmo id constantique animo facias licet ; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis sed aures quoque a commemoratione abhorreant. cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id mirum ; nam cum omnia mea causa velles mihi successa tum etiam tua ; socium enim te meorum commodorum semper esse volui.
quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur a tuum ex me gaudium praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum ; nam cum audio illum libenter tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector. sum totos dies cum eo noctisque saepe numero partem ; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet. hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum.
nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere ; cuius cum frugi severaque est vita tum etiam iucundissima convictio non est enim seiunctus iocus a filologi/a| et cotidiana suzhth/sei. huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem.
praeterea declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo. utor familiaribus et cotidianis convictoribus, quos secum Mitylenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. ta\ me\n ou)=n kaq' h(ma=s ta/de.
de Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in cotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dum modo praeceptis patris parerem ; diarrh/dhn enim scripserat ut eum dimitterem statim. tergiversari nolui, ne mea nimia modo praeceptis patris parerem; diarrh/dhn spoudh\ suspicionem ei aliquam importaret ; deinde illud etiam mihi succurrebat, grave esse me de iudicio patris iudicare.
tuum tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi. excusationem angustiarum tui temporis accipio ; scio enim quam soleas esse occupatus. emisse te praedium vehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupio (hoc loco me tibi gratulari noli mirari ; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem). habes ; deponendae tibi sunt urbanitates ; rusticus Romanus factus es, quo modo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono ; videor enim videre ementem te rusticas res, cum vilico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina. sed quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo. sed noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim cum sciam communem nobis emptum esse istum fundum.