Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. gravissime aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es ; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est ; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. ego in Formiano a. d. III K. esse volo. ibi te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.