Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito sed summa tua ratione et continentia rei p. provisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mavis, gaudeo ; quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper triumphus, et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentam atque conservatam esse ; quod ego mea sententia censebam.
atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi ut, quod maxime volo, existimes me laborare ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate quod amplissimum sim arbitratus et quod tu maluisti factum esse gaudere. vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et rei p. praesta.
'laetus sum laudari me,' inquit Hector, opinor, apud Naevium 'abs te, pater, a laudato viro.' ea est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude vixerunt. ego vero vel gratulatione litterarum tuarum vel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non adsecutum putem, idque mihi cum amplissimum tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse quod liquido veritati dares. et, si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis.
sed causam meae voluntatis, non enim dicam 'cupiditatis,' exposui tibi superioribus litteris ; quae etiam si parum iusta tibi visa est, hanc tamen habet 0rationem, non ut nimis concupiscendus honos sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse videatur. spero autem illum ordinem pro meis ob rem p. susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio quod amplissimum esse arbitraris mihi tribueris, si id quod maluero acciderit, gaudeas. sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse video, resque ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo adfuisti ; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere. ego, ut spero, te propediem videbo, atque utinam re p. meliore quam timeo!