Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cumque eo animo venissem ut utrique provinciae, si ita tempus ferret, subvenirem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utriusque provinciae, pacare Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi. Cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. iiii Id. Oct., cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a. d. iii Id. Oct., cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga,
Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura $(9) incendimus. his rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud aras Alexandri quadriduum et in reliquus Amani delendis agrisque vastandis, quae pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne consumpsimus.