Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quo audito vehementer sum commotus cum de Syria tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam quae Ciliciam attingeret is putavi. nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius), sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiam si sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent. itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem.
interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum R. singulari tum praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum. cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum.
Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus insidiis nec opinantem liberavi neque solum ei saluti fui sed etiam curavi ut cum auctoritate regnaret. Metram et eum quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus †et toto iis, qui novari aliquid volebant, perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret.
interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum. qua re cum viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi. quo ut veni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi. Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse.