Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nam ut illa omittam quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me contionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partis suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim conlega pareret, ut haec recentia quae meminero semper obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, quom ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses—ut haec igitur omittam quae mihi tanti aestimanda sunt quanti vitam aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui! primum quod tibi facetum videtur, quicquid ego dixi, quod aliis fortasse non item ; deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te venustissima ; quin etiam ante quam ad me veniatur, risus omnis paene consumitur.

quod si in iis scribendis nihil aliud nisi quod necesse fuit de uno me tam diu cogitavisses, ferreus essem si te non amarem ; cum vero ea quae scriptura persecutus es sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso quam me a te amari. cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis.