Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
nunc ut ad rem p. redeam, quid in Hispaniis geratur rescribe. peream nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri. scis Gnaeus quam sit fatuus ; scis quo modo crudelitatem virtutem putet ; scis quam se semper a nobis derisum putet ; vereor ne nos rustice gladio velit a)ntimukthri/sai. quid fiat, si me diligis, rescribe. Hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas ! sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat. ne longior sim, vale ; me, ut facis, ama. si Caesar vicit, celeriter me exspecta.
'oratorem' meum (sic enim inscripsi) Sabino tuo commendavi. natio me hominis impulit ut ei recte putarem ; nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque constans habere quiddam a Curibus videbatur. sed de Sabino satis.