Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. sed flagitat tabellarius. valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.

Scr. Brundisi ex. m. Ian. a. 709 (45).C. CASSIVS S. D. M. CICERONI

S. v. b. non me hercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te ; videor enim, cum praesente loqui et iocari. nec tamen hoc usu venit propter 'spectra Catiana' ; pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas.