Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.
puto te iam suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. sed non urgeo ; longiores enim exspectabo vel potius exigam. ego si semper haberem cui darem, vel ternas in hora darem ; is fit enim nescio qui ut quasi coram adesse videare cum scribo aliquid ad te, neque id kat' ei)dw/lwn fantasi/as, ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam dianohtika\s fantasi/as spectris Catianis excitari ; nam ne te fugiat, Catius Insuber, *)epikou/reios, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus ei)/dwla, hic 'spectra' nominat.
his autem spectris etiam si oculi possent feriri, quod quae velis ipsa incurrunt, animus qui possit ego non video. doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat ; neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius ei)/dwlon mihi advolabit ad pectus?