Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse. equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et victores communi saluti consuli vellent et victi suae ; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris. quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore. amissis autem temporibus, quae plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci contemnerent. atque horum malorum omnium culpam fortuna sustinet ; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem inlaturum putaret?

nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus. tu enim eam partem petisti, ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere posses ; ego qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem 'currentem,' ut aiunt, 'incitarem,' ab illo longissime et absum et afui. versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis ; quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si auctor adfuisset.

qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.

Scr. Romae ante mcd. m. Ian. a. 709 (45).M. CICERO S. D. C. CASSIO

puto te iam suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. sed non urgeo ; longiores enim exspectabo vel potius exigam. ego si semper haberem cui darem, vel ternas in hora darem ; is fit enim nescio qui ut quasi coram adesse videare cum scribo aliquid ad te, neque id kat' ei)dw/lwn fantasi/as, ut dicunt tui amici novi, qui putant etiam dianohtika\s fantasi/as spectris Catianis excitari ; nam ne te fugiat, Catius Insuber, *)epikou/reios, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus ei)/dwla, hic 'spectra' nominat.

his autem spectris etiam si oculi possent feriri, quod quae velis ipsa incurrunt, animus qui possit ego non video. doceas tu me oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat ; neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius ei)/dwlon mihi advolabit ad pectus?

sed haec posterius ; tempto enim te quo animo accipias. si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua ai(re/sei 'VI HOMINIBVS ARMATIS' deiectus sis, in eam restituare. in hoc interdicto non solet addi 'IN HOC ANNO.' qua re si iam biennium aut triennium est cum virtuti nuntium remisisti delenitus inlecebris voluptatis, in integro res nobis erit. quamquam quicum loquor? Cum uno fortissimo viro qui, postea quam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. in ista ipsa ai(re/sei metuo ne plus nervorum sit quam ego putarim, si modo eam tu probas. 'qui id tibi in mentem venit?' inquies. quia nihil habebam aliud quod scriberem ; de re p. enim nihil scribere possum ; nec enim quod sentio is libet scribere.

Scr. Romae iii K. Ian. aut paulo post a. 708 (46).M. CICERO C. CASSIO S.

praeposteros habes tabellarios ; etsi me quidem non offendunt ; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt. atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent ; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. ergo ignosces ; alteras iam habebis has brevis ; sed exspecta pa/nta peri\ pa/ntwn. etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?