Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua re, ut te velle arbitror, ita faciam atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam. si alii consules essent, ad te potissimum, Paulle, mitterem ut eos mihi quam amicissimos redderes ; nunc cum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehementer te rogo ut et quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam celerrime. dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et conlegam et senatum publice misi. omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam velim .habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petivi, ne mihi tempus prorogetur. cupio te consulem videre omniaque quae spero cum absens tum etiam praesens te consule adsequi

Scr. in castris ad Aras Alexandri (Cf 4.9) med. ut Oct. a. 703 (51).M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ.

M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum ; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. itaque quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus