Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

nos Brundisi apud M. Laenium Flaccum dies xiii fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae poena deductus est quo minus hospiti et amicitiae ius officiumque praestaret. huic utinam aliquando gratiam referre possimus! habebimus quidem semper.

Brundisio profecti sumus a. d. ii K. Mai. ; per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum, o adflictum! quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? non rogem? sine te igitur sim? opinor, sic agam : si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves ; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac venias. unum hoc scito : si te habebo, non mihi videbor plane perisse. sed quid Tulliola mea fiet? iam id vos videte ; mihi deest consilium. sed certe, quoquo modo se res habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est. quid? Cicero meus quid aget? iste vero sit in sinu semper et complexu meo. non queo plura iam scribere ; impedit maeror. tu quid egeris nescio ; utrum aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem,