Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

ego ad quos scribam nescio, nisi ad eos qui ad me scribunt, aut ad eos de quibus ad me vos aliquid scribitis. longius, quoniam ita vobis placet, non discedam ; sed velim quam saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius quod speremus. valete, mea desideria, valete. D. a. d. iii Non. Oct. Thessalonica.

Scr. Dyrrhachi pr. K. Dec. a. 696 (58).TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIAE ET CICERONI

accepi ab Aristocrito tris epistulas, quas ego lacrimis prope delevi ; conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque ; ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. meum fuit officium vel legatione vitare periculum vel diligentia et copiis resistere vel cadere fortiter. hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit.

qua re cum dolore conficior tum etiam pudore ; pudet enim me uxori meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse. nam mi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. inimici sunt multi, invidi paene omnes ; eicere nos magnum fuit, excludere facile est. sed tamen quam diu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur.