Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. in novis tr. pl. intellego spem te habere. id erit firmum, si Pompei voluntas erit ; sed Crassum tamen metuo. A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur. nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses. hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere solebant! te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui ceteros servavi, ut nos periremus!