Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco ; id non solum meum consilium est sed etiam vestrum. mihi veniunt in mentem haec, Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae rapinae fieri coeperint. sed rursus illud me movet, quod video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere. haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode et in nostris esse possitis.