Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Cum et mihi conscius essem quanti te facerem et tuam erga me benevolentiam expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset. P. Sestium quanti faciam ipse optime scio, quanti autem facere debeam et tu et omnes homines sciunt. is cum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a me ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albini senatoris, cuius ex filia natus est L. Sestius, optimus adulescens, filius P. Sesti. hoc idcirco scripsi, ut intellegeres non solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium etiam pro Albinio.

res 'autem est haec : A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. ea si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare. sed tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? sed hoc quale sit tu pro tua prudentia considerabis.