Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem. itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.
M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere commendo. pergratum mihi feceris, si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse ; ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces. promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem esse capturum.
praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio ut in hac re etiam elabores : Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit. is est in provincia tua. Eum et M. Bolanus, meus familiaris, et multi alii Naronae viderunt, sed, cum se a me manu missum esse diceret, crediderunt. hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi gratum futurum sit. res ipsa parva, sed animi mei dolor magnus est. Ubi sit et quid fieri possit Bolanus te docebit. ego si hominem per te reciperaro, summo me a te beneficio adfectum arbitrabor.
Democritus Sicyonius non solum hospes meus est sed etiam, quod non multis contigit, Graecis praesertim, valde familiaris ; est enim in eo summa probitas, summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia, meque praeter ceteros et colit et observat et diligit. Eum tu non modo suorum civium verum paene Achaiae principem cognosces.
huic ego tantum modo aditum ad tuam cognitionem patefacio et munio ; cognitum per te ipsum, quae tua natura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. peto igitur a te ut his litteris lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa. de reliquo si, id quod confido fore, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris, peto ut eum complectare, diligas, in tuis habeas. erit id mihi maiorem in modum gratum. vale.
et te scire arbitror quanti fecerim C. Avianium Flaccum, et ego ex ipso audiveram, optimo et gratissimo homine, quam a te liberaliter esset tractatus. eius filios dignissimos illo patre meosque necessarios, quos ego unice diligo, commendo tibi sic, ut maiore studio nullos commendare possim. C. Avianius in Sicilia est; Marcus est nobiscum. ut illius dignitatem praesentis ornes, rem utriusque defendas te rogo. hoc mihi gratius in ista provincia facere nihil potes, idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defetigari. me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. quae si, tu ut scribis, 'fato facta' putarem, ferrem paulo facilius ; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui invidebant, eos non sequebar qui petebant.