Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt, ut nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos sumus. quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine ut vobis nulla in re molestus essem. etenim vos mihi optimi testes estis, quom mihi persuasum esset nihil esse quod a vobis impetrare non possem, numquam me tamen gravem vobis esse voluisse.
vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo ut honoris mei causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro Fregellano a vobis emptam eam liberam et immunem habere possit. id si a vobis impetraro, summo me beneficio vestro adfectum arbitrabor.
Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem. itaque adfui supplicationemque tibi libenter decrevi nec reliquo tempore ullo aut rei aut existimationi aut dignitati tuae deero. atque hoc ut tui necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut si quid tibi opus sit ne dubitent mihi iure suo denuntiare.